- PENUS
- PENUSlocus intim us in aede Vestae dictus est, Rosin. in Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. adeoque idem cum penetrali, de quo supra. Lamp9rid. in Heliog. c. 6. in Penum Vestae irrupit. Alias πάντα τὸν βίον, omnia ad vitam sustentandam necessaria denotat, quae peni nomine veniunt, quod intus et penitus habeantur. Sunt autem ills, Esculenta et Poculenta, Oleum, Garum, Muria, Mel, Acetum et Hordeum, Ligna et Carbones, Tus et Cerae: nec iniuriâ, est enim omne: scribit Cicero de Nat. Deor. l. 2. quô vescuntur homines, Penus: et Penora, res necessariae ad victumquottidianum dicuntur. Fabio Planicadae idem est, cum Cellario seu Cella penaria, cuius meminêre Sucton. in Aug. c. 6. Ulpian. Gregor. Turon. Alii. Verum inter Penu et Cellarium hoc intererat, quod Cellarium paucorum dierum, Penu esset temporis longi; ut annotavit Servius ad illud Virgilii, l. 1. Aen. v. 708.Curâ penum struere: ———quod et videtur Scaevolae placuisse, apud A. Gellium l. 4. c. 1 Paenuiarium antiquum marmor, Condum promum procuratorem Peni Plautus Pseudolo, Actu 2. sc. 2. v. 44. citante Fulgentiô, habet: quem imitatus est proculdubio Paulus Diaconus in Distichis, quibus D. Benedicti admirand complexus est. de Gestis Longobard. l. 1. c. 26.Cur Prome Conde times stillam praebere Lecyti?Dolia certe fluunt, cur Prome conde times?Apud Homerum vero Penuariam seu Penariam ancillam, quae Graece Ταμία, annotavit Athenaeus Dipnosophist. l. 1. Cuiusmodi Lyde fuit apud Horatium l. 3. Carm. Ode 28. v. 2. 3.——— Prome reconditumLyde strenua, Caecubum.Vide Pignorium Comm. de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.